Header
Titulus
Episodium XIV: Dens Draconis
Translation: Benjamin Touati.
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 1
Writing
CAVE MAGAM POSSESSIONES PRIVATAE
33
Cuminum
Bene, bene ! Feriae confectae sunt! Incipiamus lectionem de potionibus antiquis et primis impensis earum.
Ah... ecastor ! Dentem draconis nondum habeo... Sine illa impensa non possumus lectionem incipere...
Writing
Dens Draconis
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 2
Cuminum
Caienna! Thymus! Potestisne ire inventum dentem draconis mihi quaeso?
Caienna
Cum isto gelu?! Minime, nolo !
Thymus
Ego quoque... Nolo...
Piper
Nolite sollicitari faciam perlibenter!
Cuminum
Piper, mane !
Piper
Mox reveniam !
"Gelu", "gelu"! Quam timidae eae sunt !
Cum bono forcipe, bonisque praesidiis, dentes draconis nobis erunt !
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 3
Piper
Ha ha ! Mecastor! Paulo difficilior erit quam putavi !
Pfff ! ...ego credebam cum dracone aetheris hoc facilior fuisse!
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 4
Piper
Carota !... Reveni ... ... dracones paludum noti sunt dociles esse. Nihil excogitavi...
Mmm... Ad draconem fulguris... ...incerta sum an hic forceps aptatus sit.
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 5
Piper
Ita. Nimis difficilis... ... manus do.
Minime ! Piper numquam manus dat !
Narrator
Postridie.
Bird
COCOCOCOOoooo!!!
Cuminum
!!
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 6
Piper
Em, mirata, nonne ? Nunc plus minusve centum dentes draconis habeo !
Sonus
pop!
Writing
Medica dentaria Draconis
Gratis !
Cuminum
... Sed Piper, dens draconis... ... planta est !
Narrator
- FINIS -
Credits
M. Januario A. MMXVI - Designum & Fabula : David Revoy - Translatio: Benjamin Touati - Correctio: Valentine Guillocheau
Episodium XIV: Dens Draconis, Page 7
Credits
Piper&Carota gratis constat, omno apertum fontis est ac juvatur maecenatu lectorum. Gratias ago illis 675 Maecenatibus hujus episodii:
Tu quoque, potes fieri maecenas Piperis&Carotae sequenti episodio : https://www.patreon.com/davidrevoy
Licentia : Creative Commons Attribution 4.0 Fontes : inveniuntur apud www.peppercarrot.com Instrumenta : Hoc episodium omnino designatum est liberis programmatibus Krita 2.9.10, Inkscape 0.91 Linuce Mint 17